monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 63
Centesimo primo: Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto . Et dicitis vos in Graeco invenisse έπὶ δώματι; quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt, in aedificio. Δῶμα in orientalibus provinciis idipsum dicitur, quod apud nos tectum; in Palaestina enim, et Aegypto, ubi vel scripti sunt divini Libri, vel interpretati, non habent in tectis culmina, sed Δώματα, quae Romae vel solaria, vel Meniana vocant; id est, plana tecta, quae transversis trabibus sustentatur. Denique et Petrus in Actibus Apostolorum , quando ascendit in doma, in tectum aedificii ascendisse credendus est. Et quando praecipitur nobis, ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit . Et in Evangelio, Quae, inquit, auditis in aure, dicetis super domata , id est, super tecta. Et in Isaia, Quid vobis est, quod omnes ascendistis in tecta vana ? et multa istiusmodi. In eodem: Factus sum sicut Νυκτικόραξ in domicilio . Quod similiter habetur in Graeco: et quaeritis quid significat Νυκτικόραξ apud Latinos. In Hebraeo pro nycticorace verbum nos scriptum est, quod Aquila, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio nycticoracem interpretati sunt: Symmachus upapam, Sexta editio noctuam, quod et nos magis sequimur. Denique ubi apud nostros, et Graecos legitur, Factus sum sicut nycticorax in domicilio: apud Hebraeos dicitur, Factus sum sicut noctua in ruinosis. Plerique bubonem contentiose significari putant. In eodem: A facie irae et indignationis tuae. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, a facie irae tuae; cum manifestum sit, quod apud Hebraeos, et apud Septuaginta Interpretes sic habeatur, άπὸ προσώπου τῆς ὁργῆς καὶ τοῦ θυμοῦ σου. In eodem: Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius misebuntur . Pro terra in Hebraeo AFAR positum est, quod omnes χοῦν transtulerunt; et potest tam pulvis, quam humus, id est terra, interpretari.